Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 16.
1 | Figura autem illa, quia in Aegyptiis confidit qui luxuriis deditus est, mancipatus lasciviae. |
2 | Nemo autem se luxui committit, nisi qui recedit a praeceptis Dei veri. |
3 | Ubi autem coeperit quis luxuriari, incipit deviare a fide vera. |
4 | Ita duo committit maxima crimina, opprobria carnis, et mentis sacrilegia. |
5 | Ergo qui non sequitur Dominum Deum suum, ingurgitat se luxuriae ac libidini, pestiferis corporis passionibus. |
6 | Qui autem se ingurgitaverit atque immerserit huiusmodi volutabris, perfidiae laqueos incurrit: Sedit enim populus manducare et bibere (Exod. XXXII, 6), et fieri sibi deos poposcit. |
7 | Unde docet Dominus quoniam qui duobus istis flagitiorum generibus dederit animam suam, exuitur indumento, non vestis laneae, sed vividae virtutis; cuius amictus non temporalis, sed aeternus est. |
8 | Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus. |