monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 12. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 13.

1 Sed ut plenius liqueat quia non se, neque ea quae iuxta pedes sunt, prophetae aspiciunt, sed coelestia; lapidabatur Stephanus, et videbat coelos apertos, et Iesum ad dexteram Dei stantem (Act. VII, 55): et ideo lapidum ictus non sentiebat, corporis non considerabat vulnera; sed oculis erat Christo affixus, illi adhaerebat.
2 Ergo et Esaias nudum se non conspicabatur, sed divinae vocis organum se praebebat (Esa. XX, 2); ut promeret quod in eo loquebatur Deus.
3 14. Sed esto ut se videret, poterat non facere quod iubebatur? Poterat turpe arbitrari, quod imperabat Deus? Sara quia risit, incredulitatis coarguta est (Gen. XVIII, 2): Abraham laudatus; quia in verbo Dei non haesitavit: et donatus remuneratione maxima, quia iubente Deo pie posse fieri credidit etiam parricidium (Gen. XV).
Ambrosius HOME