Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 11.
1 | Acquiesco et ego: sed considera quae figura sit facti huius, quidve praetendat species huiusmodi; eo quod ita nudi ambulabunt pueri Iudaeorum et virgines in captivitatem deducti: Sicut puer, inquit, meus Esaias, vadit nudus et excalciatus (Ibid., 3). |
2 | Potuit quidem hoc et sermone exprimere, sed exemplo acerbare maluit; ut species ipsa plus incuteret horroris, et quod in prophetae corpore aversabantur, in se pertimescerent. |
3 | In quo igitur horror gravior turpitudinis, in corpore prophetae, an in perfidorum peccato, quod tantam meritis suis aerumnam incidit captivitatis? |