1 | Ergo si non absurde cecidisse nobis hanc de saltatione interpretationem iudicas, non supersedeas adhuc lectionis labore (Esai. XX, 2); ut etiam de Esaia mecum recenseas, quod bene tibi cognitum est illum non ludibriose, sed gloriosissime denudatum esse in conspectu populorum occursantium, utpote qui oracula Domini ore proprio resultabat. |