Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 8.
1 | Quod si quis adhuc dubitat, accipiat Evangelicum testimonium; dixit enim Dei Filius: Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. XI, 17). |
2 | Derelicti sunt itaque Iudaei, qui non saltaverunt, qui nescierunt manibus suis plaudere: adscitae sunt gentes, quae spiritalem Deo plausum dederunt. |
3 | Stultus enim complexus est manus suas, et devoravit viscera sua (Eccles. IV, 5), id est, corporalibus se implicavit negotiis, et devoravit viscera sua, sicut mors praevalens; et ideo non inveniet vitam aeternam: sapiens autem attollens opera sua, ut lucerent coram Patre suo, qui in coelis est (Matth. V, 16); non absumpsit, sed elevavit viscera sua usque ad resurrectionis gratiam. |
4 | Haec gloriosa sapientis saltatio, quam saltavit David; et ideo usque ad sedem Christi sublimitate spiritalis saltationis ascendit, ut videret atque audiret dicentem Dominum Domino suo: Sede a dextris meis (Psal. CII, 1). |