Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 7.
1 | Non erubuit igitur David femineas opiniones, nec opprobria apud mulieres subire pro religionis obsequio verecundatus est. |
2 | Ludebat enim Domino puer suus; et ideo amplius placuit, quia ita se humiliavit Deo, ut regale posthaberet fastigium, et ultimum exhiberet Deo quasi servulus ministerium. |
3 | Denique illa quae saltationem huiusmodi reprehendit, sterilitatis damnata, non dedit sobolem regiam, ne superbos crearet: et quod verum est, nullam est adepta posteritatis suae meritorumque successionem. |