monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 6.

1 Sed haec quae corporeo aspectu fiunt turpia, sacrosanctae religionis contemplatione reverenda sunt; ut qui ista reprehendunt, ipsi in laqueos reprehensionis animas suas inducant.
2 Denique reprehendit Michol saltantem David, et ait ad eum: Quid honorificatus est hodie rex Israel; quia denudatus est hodie ante oculos puellarum suarum? Et respondit ei David: Coram Domino ludam, qui elegit me pro patre tuo, et pro universa domo eius; ut constitueret me regem super populum suum Israel.
3 Et ludam coram Domino, et denudabor adhuc sic, et ero nugax ante oculos tuos, et cum puellis, quibus dixisti me denudatum, honorificabor (II Reg. VI, 20 et seq.).
Ambrosius HOME