1 | Paulinum splendore generis in partibus Aquitaniae nulli secundum, venditis facultatibus tam suis, quam etiam coniugalibus, in hos sese induisse cultus ad fidem comperi; ut ea in pauperes conferat, quae redegit in pecuniam: et ipse pauper ex divite factus, tamquam deoneratus gravi sarcina, domui, patriae, cognationi quoque valedicat, quo impensius Deo serviat. |
2 | Elegisse autem secretum affirmatur Nolanae urbis, ubi tumultum fugitans aevum exigat. |