monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 11. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 12.

1 Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his qui sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi; ut ostenderem in causis Dei timorem mihi iustum inesse, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam: in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem potestati debitam, sicut et scriptum est: Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7).
2 Nam cum privato detulerim corde intimo, quomodo non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis, patimini ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari.
Ambrosius HOME