monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 10.

1 Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur.
2 Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: iudex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam.
3 Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest.
4 Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere.
Ambrosius HOME