1 | Fuit huiusmodi quaestio temporibus superioribus; et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio, et gentilitas detulit. Nam (II Mach. IV, 18 et seq.) cum ageretur agon quinquennalis in civitate Tyro, et ad spectandum venisset Antochiae rex sceleratissimus, Iason ordinavit sacrorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses ferrent didrachmas argenti trecentas, et illas darent ad sacrificium Herculis: verum patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis, protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari. |
2 | Et pronuntiatum est, quia ille ad sacrificium Herculis missum dixerat argentum, suscipi quidem debere in id, quod erat missum: sed quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo; ut non sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad constructionem navium: etsi coacti miserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad alios sumptus reipublicae. |