1 | Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus: corda omnium videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia, antequam fiant, novit interna pectoris tui (Act. I, 24; Dan. XIII, 42). |
2 | Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare quidquam? Hoc non cecidit in animum tuum? Quamvis enim illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius obsistere, et negare, quod erat in iniuria sacrae legis? |