monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 4.

1 Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione huiusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi meae tandem assensionem detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46).
Ambrosius HOME