Ambrosius, Epistolarum classis I, 57, 1.
1 | Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cuiusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi. |
2 | Nemini enim facio iniuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. |
3 | Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo. |
4 | Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium. |