1 | EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum. |
2 | Clementissimo imperatori EUGENIO AMBROSIUS episcopus. |