1 | Qua de re quoniam propriis texuisti litteris posse typum reperiri aliquem, quo possit auferri fratrum discordia, cum sancta Synodus cognitionis ius unanimitati tuae, caeterisque ex Aegypto consacerdotibus nostris commiserit: iterum oportet fratrem nostrum Flavianum convenias; ut si in eo perseveraverit, quo veniendum non putet, salvis concilii Nicaeni, sed etiam synodi Capuensis statutis, illibata pace universorum ita consulas, ut non videamur destruere quod aedificatum est: Si enim quod aedificavi, destruo, praevaricatorem me ipse constituo; ac si quae destruxi, iterum aedificem (Gal. II, 18). |