monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 56, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 56, 3.

1 Cum ex his igitur aequissimis synodi constitutis speraremus iam remedium datum, finemque allatum discordiae, scribit sanctitas tua iterum fratrem nostrum Flavianum ad precum auxilia, et imperialium rescriptorum suffragia remeavisse.
2 Frustra ergo tantorum sacerdotum fusus labor, iterum ad huius saeculi iudicia revertendum, iterum ad rescripta, iterum vexabuntur sacerdotes senes, transfretabunt maria, iterum invalidi corpore patriam peregrino mutabunt solo, iterum sacrosancta altaria deserentur, ut in longinqua proficiscamur, iterum pauperum turbae episcoporum, quibus ante onerosa paupertas non erat, externae opis egentes, compellentur inopiam gemere, aut certe victum inopum itineris usurpare.
Ambrosius HOME