1 | Non habet quod urgeat Evagrius, et habet quod metuat Flavianus, ideoque refugit examen. |
2 | Dent fratres veniam dolori iusto; quia propter ipsos universus orbis concutitur, et illi tamen nostro non compatiuntur dolori. |
3 | Perstringi saltem se aequanimiter ferant ab iis, quos vident sua per tantorum curricula temporum vexari intentione. |
4 | Inter hos etenim duos nihil, quod ad Christi pacem pertineat, eligentes gravis toto orbe stabat discordia. |