1 | Sem autem dicitur latine nomen. |
2 | Et bene hic noster Ambrosius bonum nomen, in cuius domibus dilatetur Iaphet; quia potius est nomen bonum super multas divitiarum copias (Prov. XXII, 1). |
3 | Sit ergo et iste benedictus, et gratia eius super aurum et argentum, sit in portione eius semen Abrahae, sit benedictio omnis in posteritate et omni familia iusti viri. |
4 | Sed maledictus nemo, benedicti omnes; benedictus enim Sarae fructus. |