Ambrosius, Epistolarum classis I, 55, 1.
1 | Faustinus uterque tibi redditus est, nobis utrumque Ambrosium pignus resedit. |
2 | Ipse habes quod primum in patre, et quod iucundissimum est in filio minore; quia et virtutis apicem tenes, et humilitatis exhibes gratiam: nos quod medium inter patrem et iuniorem filium. |
3 | Tecum summa totius domus, et perpetuati vocabuli iugis successio: apud nos parca mediocritas, quae et de summo pendeat, et in posteriore subsistat. |
4 | Tecum igitur requies utriusque nostrum, quae cum invicem nobis refunditur, omnem animi abstergit sollicitudinem. |
5 | Tecum is qui et moribus et operibus suis et sobole tali invenit gratiam apud Dominum nostrum. |
6 | Tecum is qui inter mundi huius procellas spiritalem nutrivit columbam, quae ei fructus afferat pacis (Gen. VIII, 11 et seq.), uncta olivo integritatis. |
7 | Tecum is qui aedificavit aram Deo, quem benedixit Deus et filios eius, dicens: Crescite, et multiplicamini (Gen. IX, 9); cum quo testamentum pacis statuit suae; ut sit ei et filiis eius in progeniem aeternam. |