monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6299.272 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 54, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 54, 1.

1 Apparitor praefecturae, qui propter operas Portuenses offensam contraxerat, iam in portu navigat.
2 Opportune autem advenit; nam simul ut accepi litteras tuas, vidi praefectum, rogavi pro eo: ignovit illico, iussit retrahi epistolam, quam de facultatibus eius publicandis dictaverat.
3 Quod si tardius venisset, nemo magis probasset inexplicabile illud opus esse portus reformandi, quam iste, qui illic naufragium fecerat, nisi te habuisset gubernatorem; ut aliter non posset inde nisi nudus exire.
Ambrosius HOME