1 | Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc de sepultura eius, quoniam scripsit clementia tua ita hic procurandam. |
2 | Si exsors recessit baptismatis, quid cognoverim, nunc repressi. |
3 | Est hic porphyreticum labrum pulcherrimum, et in usus huiusmodi aptissimum; nam et Maximianus Diocletiani socius ita humatus est. |
4 | Sunt tabulae porphyreticae pretiosissimae, quibus vestiatur operculum, quo regales exuviae claudantur. |