monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 53, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 53, 3.

1 Hunc ergo non intimo anhelem spiritu, secretisque mentis atque animi visceribus amplectar? Hunc mihi mortuum putem? Immo mihi magis mortuum.
2 Quas ego Domino deferebam gratias, quod ita in me conversus esset, quod ita emendatus, quasi senioris cuiusdam aetatis mores induisset: quas clementiae tuae, quod eum non solum regno reddidisses; sed etiam, quod est amplius, instituisses fidei et pietatis tuae disciplinis? Hunc ergo non doleam, aevi integrum, antequam sacramentorum quae desideravit, adipisceretur gratiam, repentina obisse morte? Refrigerasti animum, quod etiam ipse dignatus es ferre testimonium meo dolori.
3 Te, Imperator, arbitrum teneo affectus mei, te meae mentis interpretem.
Ambrosius HOME