Ambrosius, Epistolarum classis I, 53, 2.
1 | Doleo enim, fateor, dolore acerbo, non solum quod immatura aetate Valentinianus augustus decesserit, sed etiam quod informatus fide, ac tuis institutis tantam devotionem erga Deum nostrum induerat, atque tanto in me incubuerat affectu, ut quem ante persequebatur, nunc diligeret: quem ante ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret. |
2 | Quod ego non pro recordatione iniuriae veteris exprompsi, sed pro testimonio conversionis. |
3 | Illud enim alienum, hoc suum, quod a te infusum sibi ita tenuit, ut matris persuasionem excluderet. |
4 | Ille se a me nutritum praeferebat; ille ut sedulum patrem desiderabat, ille simulato a quibusdam adventus mei nuntio, impatienter praestolabatur. |
5 | Quin etiam illis ipsis publici doloris diebus, cum sanctos et summos sacerdotes Domini intra Gallias haberet; ut a me tamen sacramentis baptismatis initiaretur, scribendum arbitratus est: quod etsi non rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium testificatus est. |