1 | Silentium meum rupit sermo clementiae tuae; nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in animum induxeram, quam si fieri posset, me ipsum abdere. |
2 | Sed quia in secessu aliquo delitescere et sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me latebam. |