Ambrosius, Epistolarum classis I, 52, 2.
1 | Ideoque promptior esto decisioni, cuius et spes potior, et fructus est. |
2 | Spes, quia pater neptis tuae, qui de illius sententia sibi plurimum blandiebatur, iam quod de eo speret, non habet; ille enim alia curat, praeterita negligit, vel cum illo, quod tunc gerebat, deposuit officio: iste negotii sui meritum, non sententiae patronum considerat. |
3 | Et fructus iucundior est, ut tibi referatur decisionis gratia, qui potueris iam spernere, et non spreveris, pietatem spectans necessitudinis, non stimulum offensionis. |
4 | Vale, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus. |