1 | Venit tibi innocens victoria, ut sine voti amaritudine potiaris victoriae securitate; Rufinus enim ex magistro officiorum factus est in consulatu praefectus praetorio: ac per hoc plus posse coepit, sed tibi iam nihil obesse; est enim aliarum praefectus partium. |
2 | Quam gaudeo vel illi, ut amico; quia honore auctus, invidia levatus est: vel tibi, ut filio; quia liberatus es ab eo, quem tibi graviorem iudicem arbitrabare; ut si de negotio definiveris cum tua nepte, pietatis tuae sit, non formidinis. |