monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 15.

1 Certe vis probari Deo.
2 Omnis rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccles. III, 1); et: Tempus beneplaciti Deus (Psal. CXVIII, 126).
3 Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo.
4 Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur? Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum eius, quam deferatur sacrificium.
5 Clamat istud Deus, ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat.
6 Id facito quod intelligis in tempore plus facere.
7 Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13).
8 Quare non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendere putant? Iustus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17).
9 Qui se accusat cum peccaverit, iustus est, non ille qui se laudaverit.
Ambrosius HOME