Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 14.
1 | Postremo scribo manu mea, quod solus legas. |
2 | Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet; quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum adverti. |
3 | Cum enim essem sollicitus, ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse quidem visus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium offerre non licuit. |
4 | Alia praetereo, ut potui cavere: sed pertuli amore tuo, ut arbitror. |
5 | Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. |
6 | Multifarie Deus noster admonet, signis coelestibus, prophetarum praeceptis: visionibus etiam peccatorum vult nos intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest christianos et pios esse imperatores. |