monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 9.

1 Et cum, inquit, mors fieret in plebe, ipso primo die ad horam prandii cum vidisset David percutientem angelum in plebem, ait David: Ego peccavi, et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17).
2 Itaque poenituit Dominum, et iussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret David; erant enim tunc sacrificia pro delictis, haec nunc sunt sacrificia poenitentiae.
3 Itaque ea humilitate acceptior Deo factus est: non enim mirandum peccare hominem: sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, non humiliet Deo.
Ambrosius HOME