monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 8.

1 Iterum cum plebem numerari iussisset David, percussus est corde, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quod fecerim hoc verbum, et nunc, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quod deliqui vehementer (II Reg. XXIV, 10).
2 Et missus est iterum ad eum Nathan propheta, qui ei trium optionem conditionum offerret, ut quam vellet, eligeret: famem tribus annis in terra, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum, aut triduo mortem in terra.
3 Et respondit David: Angustiae sunt tria haec vehementer; verumtamen incidam in manu Domini; quoniam multae misericordiae eius nimis: et in manus hominis non incidam (Ibid., 14).
4 Culpa autem erat, quoniam voluit scire numerum totius plebis, quae secum erat: quod scire Deo soli debuit reservare.
Ambrosius HOME