monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 7.

1 An pudet te, Imperator, hoc facere quod rex propheta, auctor Christi secundum carnem prosapiae fecit David? Illi dictum est, quia dives qui haberet plurimos greges, unam pauperis ovem propter adventum hospitis eripuit et occidit; et cognito quod in hoc ipse argueretur, quia ipse fecisset, ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13).
2 Noli ergo impatienter ferre, Imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud, quod David regi dictum est a propheta.
3 Si enim hoc sedulo audieris, et dixeris: Peccavi Domino; si dixeris regale istud propheticum: Venite adoremus, et procidamus ante eum; et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6); dicetur et tibi: Quoniam poenitet te, dimittit tibi Dominus peccatum tuum, et non morieris (II Reg. XII, 13).
Ambrosius HOME