1 | Quid igitur facerem? Non audirem? Sed aures non possem cera veterum fabularum claudere. |
2 | Proderem? Sed quod in tuis iussis timerem, in meis verbis deberem cavere; ne quid cruentum committeretur. |
3 | Tacerem? Sed quod miserrimum foret omnium, alligaretur conscientia, vox eriperetur. |
4 | Et ubi illud? Sed si sacerdos non dixerit erranti, is qui erraverit, in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem (Ezechiel III, 19)? |