monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 15. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 16.

1 Hoc munusculum sanctae menti tuae transmisi; quia vis me aliquid de veterum scriptorum interpretationibus paginare.
2 Ego autem assumpsi epistolas familiari sermone attexere, redolentes aliquid de patrum moribus; quarum gustum si probaveris, post haec huiusmodi mittere non verecundabor.
3 Malo enim senilibus verbis de supernis rebus hallucinari tecum; quod Graece dicunt ἀδολεσχῆσαι: Ἐξῆλθεν ἄρ' Ἰσαὰκ εἰς τὸ πεδίον ἀδολεσχῆσαι, veniente Rebecca futurae Ecclesiae animo videns mysteria: malo, inquam, hallucinari tecum verbis senilibus, ne videar artem deseruisse, quam concitatioribus deflare aliquid iam nec studiis nostris aptum nec viribus.
4 Vale, et nos dilige; quia ego te diligo.
Ambrosius HOME