monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 15.

1 Ergo nec Deus iniustus nec mutabilis eius sententia: deprehendit enim mentem eius et occulta cordis; et ideo tentavit eum quasi divinum, non elegit quasi prophetam.
2 Et utique vel tantorum oraculorum gratia et revelationum sublimitate converti debuit: sed animus nequitiae plenus verba prompsit, non fidem detulit, consiliis infirmare cupiens, quod annuntiarat futurum.
3 Et quia oracula fraudare non poterat, consilia fraudulenta subministrabat, quibus levis populus Iudaeorum tentati quidem sunt, sed non expugnati; unius enim viri sacerdotis iustitia solutum est omne facinorosi hominis consilium (Num. XXV, 11), multoque mirabilius per unum hominem potuisse liberari exercitum patrum, quam potuisse decipi.
Ambrosius HOME