monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 14.

1 Non igitur iustus Balaam, ut pote consiliarius fornicationis et sacrilegii, sicut evidenter etiam in Apocalypsi scriptum est Iohannis evangelistae, dicente Domino Iesu ad Angelum Ecclesiae Pergami: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum (Apoc. II, 14, 15).
2 Quo apparet inde Manichaeorum sacrilegia Manasse, qui miscent atque adiungunt sacrilegium turpitudini.
Ambrosius HOME