monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 13.

1 Unde et dignam mercedem suae invenit malevolentiae.
2 Nam cum adverteret quod non posset in excessu mentis positus maledicere, dat consilium regi, dicens: Illa sint oracula horum quae Deus praecepit, accipe consilium adversus oracula Dei.
3 Populus iste iustus est, habet protectionem Dei: quia non divinationibus et auguriis sese dedit, sed soli aeterno Deo; ideo caeteris fide praestat.
4 Interdum tamen et fideles mentes corporis labuntur illecebra, et formae lenocinio.
5 Sunt tibi mulieres plurimae, et pleraeque non indecores pulchritudine: virilis autem sexus nullo magis lubricus, quam muliebri decore cito capitur; et maxime si ardor mentium alloquiis inflammetur frequentibus, et quasi facibus inardescat; si spem potiundi hauriat, affectum differat.
6 Iaciant igitur mulieres tuae vocibus suis hamos, nec difficiles primos congressus suos praebeant, sed et visu faciles, et dictu affabiles circumerrent, et toto se circumfundant exercitui; atque hos arte tractent viros, ut concubitu non indulgeant, nisi amoris mutui fidem consortio sacrilegii comprobaverint.
7 Sic enim poterunt coelesti protectione destitui, si ipsi a Domino Deo suo sacrilegiis deviaverint.
Ambrosius HOME