Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 12.
1 | Quam speciosa, inquit, habitacula tua, o Hebraeorum militia! Tabernacula tua sicut nemora obumbrantia, sicut paradisus super fluvium, et sicut cedrus secus aquas (Num. XXIV, 5, 6). |
2 | Exiet homo ex Iacob et obtinebit multas gentes, et attolletur regnum eius in altum: in terris quoque extendet principatum suum in Aegyptum. |
3 | Qui benedicent eum, benedicentur: et qui maledixerint ei, maledicti erunt (Ibid., 9). |
4 | Quem igitur nisi Christi populum significat? Eum benedicit Deus, in cuius medullas Verbum Dei descendit usque ad divisionem animae, artuum quoque et medullarum (Hebr. IV, 12): in quo habuisset Balaam gratiam Domini, si id ex sententia et affectus sui proposito fecisset. |
5 | Sed quia revincitur mala mens consiliis suis, et occulta animi produntur exitu; ideo sequentibus insidiis animus eius aperitur. |