monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 11.

1 Haec audiens Balac, indignatus est dicens: Ad maledicendum te adduxi, et tu benedicis.
2 Respondit ille: Calumniam patior de eo, quod nescio; ego enim nihil meum loquor, sed quasi cymhalum tinniens sonum reddo.
3 Iterum alio atque alio transductus, cum vellet maledicere, benedicebat: Non est labor in Iacob, neque dolor (Ibid., 21).
4 Dominus illum protegit.
5 Et infra iubet parari aras septem et sacrificia.
6 Utique debuit discedere, sed per infirmitatem mentis, et mutabilitatem sententiae putabat quod avertere posset Dei voluntatem: ipse autem per excessum mentis aliud cupiebat, et aliud loquebatur.
Ambrosius HOME