Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 8.
1 | Tunc indignatus Dominus per Angelum dixit: Vade; sed quaecumque tibi inspiravero, haec dices (Ibid., 35), id est, non quae vis, sed quae cogeris loqui. |
2 | Quasi organum inane sonum meis praebebis sermonibus. |
3 | Ego sum, qui loquar, non tu qui ea quae audieris, resultabis, et quae non intelliges. |
4 | Nihil proficies eundo; quia sine mercede remeabis pecuniae, et sine profectu gratiae. |
5 | Denique ea prima vox eius est: Quid maledicam, cui non maledicit Dominus (Num. XXIII, 8)? ut ostenderet non in sua voluntate esse benedictionem Hebraei populi, sed in Dei gratia. |