1 | Quid igitur Balaam contraxit offensionis (Num. XXII, 12), nisi quia aliud loquebatur, aliud machinabatur? Deus enim vas mundum requirit, non immunditia inquinatum et sordibus. |
2 | Tentabatur igitur Balaam, non probabatur; erat enim plenus fallaciae ac doli. |
3 | Denique cum primo consuluisset utrum ad illum vanitatis populum deberet pergere, et prohibitus esset, excusavit: postea missis legatis honoratioribus, promissis uberioribus, muneribus cumulatioribus illectus (Num. XXII, 19), qui renuntiare debuerat, iterum consulendum putavit: quasi Deus aut pretio aut muneribus inflecteretur. |