Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 5.
1 | Sed non mireris infusum auguri a Domino, quod loqueretur; quando infusum legis in Evangelio etiam principi Synagogae uni ex persequentibus Christum, quia oportet unum hominem mori pro populo (Ioan. XI, 50). |
2 | In quo non prophetiae meritum, sed assertio veritatis est; ut adversariorum testimonio manifestaretur, quo perfidia non credentium vocibus suorum augurum redargueretur. |
3 | Ideo Abraham ille Chaldaeus adscitur ad fidem, ut Chaldaeorum superstitio conticesceret. |
4 | Non igitur confitentis meritum, sed vocantis oraculum est, revelantis Dei gratia. |