monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 4.

1 Sed nec augurator augurii in Israel, secundum legem Dei (Deut. XVIII, 10).
2 Quomodo ergo Balaam prohibitum se oraculo Dei dicit (Num. XXII, 31 et seq.), ut vadat ad maledicendum populo Israel, et ivit, et occurrit ei angelus Domini, qui eum prohibuerat pergere, ita ut obsisteret asinae eius, quae vehebat eum; et nihilominus et ipse dixit ei ut iret, sed hoc diceret, quod sibi infunderetur? Si augurator non est in Israel, unde isti oraculum Dei, quod futura manifestavit, qui augur erat? Si oraculum Dei loquebatur, unde meritum divinae aspirationis assumpserat?
Ambrosius HOME