1 | Est tamen et aliud infirmum Dei, quod fortius est hominibus; et stultum Dei, quod sapientius est hominibus (I Cor. I, 25): sed hoc crucis, illud divinitatis. |
2 | Si ergo quod infirmum est eius, potentia est: quod potentiae, quomodo infirmum est? Sit igitur nobis positum, quia non mentitur Deus. |