Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 2.
1 | Veritas itaque semper in eo est, fidelis manet, mutare se et negare non potest. |
2 | Si enim verum se negat, mentitur: mentiri autem non virtutis, sed infirmitatis est. |
3 | Nec mutare se potest, quia natura eius non recipit infirmitatem. |
4 | Hoc igitur impossibile eius plenitudinis est, quae minuere se et augere non potest: non infirmitatis, quae in eo quod se auget, imbecilla est. |
5 | Ex quo colligitur impossibile Dei potentissimum esse. |
6 | Quid enim potentius, quam nescire quidquid infirmitatis est? |