Ambrosius, Epistolarum classis I, 50, 1.
1 | Numquidnam mentitur Deus? Sed non mentitur, quia impossibile est mentiri Deum. |
2 | Impossibile quoque istud numquidnam infirmitatis est? Non utique; nam quomodo omnia potest, si aliquid efficere non potest? Quid ergo ei impossibile? Non quod virtuti arduum, sed quod naturae eius contrarium. |
3 | Impossibile, inquit, est ei mentiri. |
4 | Impossibile, istud non infirmitatis est, sed virtutis et maiestatis; quia veritas non recipit mendacium, nec Dei virtus levitatis errorem. |
5 | Ideoque sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). |