monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 4. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 5.

1 Liquet igitur ex his, quia soli cum sumus, tunc nos offerimus Deo, tunc mentem ei nostram aperimus, tunc amictum fraudis exuimus.
2 Solus erat Adam, quando in paradiso constitutus est, solus erat et quando ad imaginem Dei factus est: sed non erat solus, quando de paradiso eiectus est.
3 Solus erat Dominus Iesus, quando mundum redemit (Ioan. XVI, 32); non enim legatus neque nuntius, sed ipse Dominus solus salvum fecit populum suum: etsi numquam solus est ille, in quo Pater est semper.
4 Unde et nos soli simus, ut Dominus nobiscum sit.
5 Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
Ambrosius HOME