Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 4.
1 | Audiens itaque: Diligite inimicos (Matth. V, 44); audiens: Dimitte omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21); audiens: Qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram (Luc. VI, 29); et haec non faciens, et vix diligens eum, qui me diligat, non dimittens quae habeo, iniuriam acceptam ulcisci volens, et sublatum mihi extorquere; cum Scriptura dicat etiam aliud, id est, plus quam petitum aut ereptum est, concedendum, video me contra mandata Dei facere. |
2 | Et aperiens oculos conscientiae, deambulare mihi Deum praesentem recognosco: cupio me abdere, cupio velare, sed nudus sum Deo, apud quem nuda et intecta sunt omnia (Hebr. IV, 13). |
3 | Erubescens itaque tegere pudenda facinorum desidero, quasi membra mei corporis: sed quia Deus omnia videt, quia foliis obumbratus, latebris tectus appareo, puto me abscondi; quia corpore amictus sum. |
4 | Ipsa est tunica pellicea, cum qua Adam de paradiso eiectus est (Gen. III, 23), nec a frigore tutus, nec tectus ab opprobrio, sed et iniuriae et culpae patens. |