Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 2.
1 | Sola erat Maria, et loquebatur cum angelo (Luc. I, 28). |
2 | Sola erat quando supervenit in eam Spiritus sanctus, et virtus Altissimi obumbravit eam. |
3 | Sola erat, et operata est mundi salutem, et concepit redemptionem universorum. |
4 | Solus erat Petrus, et totum per orbem consecrandarum gentium cognovit mysteria (Act. X, 10 et seq.). |
5 | Solus erat Adam (Gen. II, 9), et non est praevaricatus; quia mens eius adhaerebat Deo. |
6 | Postquam vero ei mulier adiuncta est, non potuit inhaerere mandatis coelestibus; et ideo se abscondebat, quando Deus deambulabat in paradiso (De Poenit., dist. 2, cap. Quando Adam). |