Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 1.
1 | Quoniam tibi quoque complacuit nostrarum usus epistolarum, in quibus quidam inter absentes praesentium sermo est, pergam frequentius te in meis scriptis et cum solus sum, alloqui. |
2 | Numquam enim minus solus sum, quam cum solus esse videor: nec minus otiosus, quam cum otiosus. |
3 | Certe pro arbitrio accerso, quos volo, atque adiungo mihi, quos magis diligo, aut quos aptiores arbitror: nemo interpellat, nemo interpolat. |
4 | Tunc ergo te magis teneo, et de Scripturis confero, et prolixiorem simul sermonem caedimus. |